Girolamo Angeriano erotopaegnion, 154

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


154. de Cupidine

Cum puerum Veneris vulgus spectaret inermem,

      Vulgus ait, "cur es factus inermis, Amor?"

Respondit genetrix, "pro certis ecce! sagittis

      Vtitur illius pectore, et astra ferit."