Girolamo Angeriano erotopaegnion, 153

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


153. de seipso et Cupidine

Postquam picta fuit facies mea, protinus arcum

      Sumpsit Amor, pictam contudit et faciem.

"Quid pictos," inquam, "laceras, puer invide, vultus?

      An non sat telis pectora nostra tuis?"

5

"In te nullus," ait, "locus est sine vulnere. vulnus

      Addere vulneribus quid nisi lasso manus?"

"Te lassas," dixi, "magis hic, nam spicula perdis

      Et flammas: caret haec picta tabella anima."

"Hoc verum," inquit, "habet praeclara at Caelia numen,

10

      Aspectu ut caleant omnia picta suo."