Girolamo Angeriano erotopaegnion, 151

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


151. de Caelia convalescente

Cum mea ferventi langueret febre puella,

      Purpureo et starent candida membra toro,

Induit invisum Mors lurida protinus ensem,

      Et petit infestis aurea tecta rogis.

5

Irruit, at, postquam vidit sine labe papillas,

      Et quales profert flava Minerva oculos,

Obriguit retroque dedit vestigia, et inquit,

      "Non haec Lethaeam digna subire ratem."

Sic fata, infernas pudibunda recessit ad umbras,

10

      Ausaque sic nigro verba tonare Iovi:

"Quaecunque aethereo sub regno regna morantur

      Sunt nostra; una, precor, Caelia morte vacet."

Annuit hoc Pluto. facta est dea, et ilico cedunt

      Nubila, et intonsus dat quoque Phoebus opem.

15

Sperandum est, postquam Mors importuna pepercit,

      Facta dea, ut nostras audiat illa preces.