Girolamo Angeriano erotopaegnion, 150

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


150. de seipso et aura

Cantabam in silvis, "aura o Zephyraea, calores

      Excute ab attritis artibus." aura venit.

"Quid me poscis?" ait. "non sunt mea flamina tanti.

      Aspice, quam parvo murmure parva feror!

5

Det licet afflatus Boreas, det Nereus undas,

      Non possem ardores attenuare tuos."

Fontano mulcens ego tunc incendia fletu,

      Dixi, "infelici quis mihi tradet opem?

Haec, roseo spirans cursu, sic asserit ignes.

10

      Si vult, exstinguet Caelia tota gelu est."