Girolamo Angeriano erotopaegnion, 149

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


149. de Caelia et seipso dialogus

Quid spectas? specto tua lumina. quid tibi nostra

      Lumina vis? nostrum surripuere animum.

Miror. Vera loquor. radios iaculantur et ignes,

      Perque mea accedunt lumina, abitque animus.