Girolamo Angeriano erotopaegnion, 147

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


147. de Caelia et Cupidine

Caelia candentes ferro cum raderet ungues,

      Infecit laeso pollice sanguis humum.

Hoc ut vidit Amor, "nolito huic fidere," clamat;

      "Impegit (vidi) vulnera saeva tibi."

5

Nondum finierat voces sua lingua, per auras

      Cum volat, et dominam fit prope, et haeret humo.

Clam, clam diffusis intingit spicula guttis,

      Et dicit, "nunc sum fortis et asper ego."

Inde ubi se niveis adduxit in aera pennis,

10

      Villarum et summo in culmine sedit atrox,

Incepit maria ac terras exscindere, tuta

      Nec fuit ex illis ictibus aula Iovis.