Girolamo Angeriano erotopaegnion, 144

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


144. ad Caeliam

Fervet aquis aequor, ventis impellitur aer,

      Et furit accensus Sicelis Aetna rogis.

Heu! simul haec nostro mala sunt in corpore: fletus

      Fundit aquas, gemitus flamina, corque faces.