Girolamo Angeriano erotopaegnion, 143

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


143. de Caeliae nive

Transibam, frigens. vidit me Caelia, risit,

      Et mea compressam iecit in ora nivem.

Non nix illa fuit, rapido sed qualis ab Euro

      Arentes calamos urere flamma solet.

5

Tunc arsi infelix. sunt haec miracula? possunt

      In media fieri flammea tela nive?

Credo equidem, densas potuisset adurere nubes,

      Cumque pruiniferis aequora fluminibus.

Pone arcum; pudeat te flammas ferre Cupido.

10

      Hoc numen verum, hoc: corda cremare gelu.