Girolamo Angeriano erotopaegnion, 142

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


142. de seipso et Caelia

Quaerebat lucem exstincto dare Caelia lychno.

      "Quid quaeris lumen?" dico ego, "lumen habes;

Sole magis fulges." ait illa vaferrima, "quod nunc

      Quaero mihi potis es tradere, namque cales."

5

"Ecce, adsum," refero; "immensam de corde favillam

      Excute." respondet, "tu sine corde manes."