Girolamo Angeriano erotopaegnion, 141

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


141. de pictore et Cupidine

Pingeret Idalium in tabulis cum pictor Amorem,

      Pictori inquit Amor, "me male pingis, iners.

Non sum pennatus, pharetram nec gesto nec arma,

      Nec manus accensas ventilat igne faces.

5

Pallentem et maestum pingas, si pingere me vis

      Ora gemant, madeant fletibus ora meis."

Cui pictor, "quid aves ita pingier?" "amplius," inquit,

      "Non sum Amor; illa, illa est Caelia pulcher Amor."