Girolamo Angeriano erotopaegnion, 140

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


140. de Caelia navigante

Navigat aurata dum sollers Caelia navi,

      Neptuni et laeto lumine regna videt,

Cantabat (memini), stans celsa in puppe facesque

      Iniciens undis, talia pulcher Amor:

5

"Vssimus ambo polos, nunc urimus aequora, flexo

      Ipse arcu, haec oculis et miser urar ego!"