Girolamo Angeriano erotopaegnion, 139

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


139. de seipso et Cupidine dialogus

Tu, solitus quondam caelo gaudere nitenti,

      Quid facis hic nudus? nudus amator; amo.

Frigora non brumae sentis? ego torreor. ala

      Cur non ex umeris pendet? adusta fuit.

5

Non arcum pictum, pictam non cerno pharetram.

      Non mirum: maius tu quoque vulnus habes.

Quis tibi cor miserum, quis sensus abstulit imos,

      Fregit et ingenii florida dona tui?

Ergo sumus tristes ambo? sumus ambo sub uno

10

      Vinclo? unum vinclum pressat utrunque, vides.

Credebam ipse meum te cor fixisse sagittis.

      Falsus eras. quemnam fixit inermis Amor?

Cum tibi visa fuit quae sole nitentior exstat

      Caelia, in illius pectore clausus eram.