Girolamo Angeriano erotopaegnion, 136

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


136. ad corollas

Ante fores madidae sic, sic pendete corollae;

      Mane orto, imponet Caelia vos capiti.

At cum per canam cervicem fluxerit umor,

      Dicite, "non roris, sed pluvia haec lacrimae."