Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 7

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


7.

Ego sedes, Dei edes et factura, video

Quod pugillo sto in illo regis quem substineo:

Res miranda, veneranda est quam dicam nimium,

Set credenda et tenenda firma fide cordium.

5

Sessor meus, summus Deus, extat super omnia

Non elatus, set placatus cum dulcora venia;

Subter cuncta: portans uncta hec benivolentia

Et non pressus neque fessus est impatientia;

Non inclusus nec intrusus sic est intra omnia,

10

Vota cernens, facta spernens malaque consilia;

Non exclusus aut delusus est hic extra singula,

Stringens almo suo palmo adhuc acta saecula:

Et futura sunt factura eius ut preterita:

Res presentes tam absentes habet ut nunc edita.

15

Circum rerum orbem verum ipse lumen residet,

Non confusam nec contusam macchinam nam possidet.

O felices viri vices qui tales intelligunt,

Si servire ipsi mire luci nunquam negligunt.

Altitudo, fortitudo lux et sapientia

20

Dico Dei rerum mei et summa scientia,

Bonitatis, pietatis, et eius immensitas,

Qui est via, vita pia et etterna veritas,

Non mensura vel censura est tractanda hominum,

Corporali dum in tali habent carne terminum.

25

Nam falluntur, decernuntur dum celi iudicio

Vel res horum qui sanctorum sunt iam de collegio,

Tam humano suo vano, quam dolo demonii.

Mensurare vel narrare homo patrimonii

Nescit Dei bona mei, carne vivens penitus,

30

Ni quos donat et coronat vel concedit celitus.

Nam revelat sanctus celat que pravos Paraclitus,

Qui personis dignis donis indicat divinitus,

Viris puris non functuris male beneficio.

Nam secreta vult quieta mente in officio

35

Dei data et fundata humili proposito

Collocare, conmendare pro frugi deposito,

At superbos et acerbos fugit, licet divites

Facultatum. Dogma datum fert quandoque palmites

Atque fructus plenos fluctus et malivolentia.

40

Set in illis non stat villis Dei sapientia

Que benignos facit dignos hac intelligentia,

Non ingratos non fuscatos tetra negligentia.

Teneatis ergo gratis data vobis munera,

Dei dire, queso, ire ne temptetis vulnera.