Girolamo Angeriano erotopaegnion, 135

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


135. de seipso et Caelia

Sum cinis in gelidis tumulis, sum vivus, amator;

      Sum maestus, laetor; sum sine voce, loquor;

Et locuples et pauper amo; spe nutrior, exspes;

      Et mando chartis carmina, mando notis;

5

Terra mihi colitur, tumidis et mergor in undis;

      Sum saturo et farto ventre, premorque fame;

Haurio fontis aquas, et anhelis faucibus haeret

      Sicca sitis; video, lumine cassus, iter;

Hic moror, atque etiam hinc propero; miser audio surdis

10

      Auribus; includor carcere, liber eo;

Ora madent lacrimis, et rident ora; profundos

      Corda cient gemitus, corda perussit amor.

Torqueor infelix ex omni parte, sed una,

      Vna mihi semper, semper iniqua mihi.