Girolamo Angeriano erotopaegnion, 133

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


133. de Caelia et somno

Vidit ut herboso prostrata in gramine membra

      Somnus erae, prope fit, gestit adesse, refert,

"Grata haec (aspicio), formosa haec; angor et uror;

      Irruerem, sed me cogit abire timor,

5

Excita ne surgat, vinclisque coercear et sic

      Torquear. hinc, timor, hinc effuge! vincit amor."

Haec dicens, ori vibrantibus oscula linguis

      Ingerit, aethereas carpit anhelus opes.

Non contentus adhuc, complexibus utitur arctis,

10

      At tamen, amplexus sensit ut illa graves,

Desilit attonita, et socios vocat. effluit illinc,

      Illinc alatus, ceu levis aura, Sopor,

Et, procul existens, fatur, "requiesce sub umbra.

      Oppressi corpus qui tibi, Somnus eram.

15

Hoc tamen admoneo, vivas feliciter et nunc.

      Cras quid eris, nescis. gaudia carpe: fluunt.

Vt fugi ex oculis ego nunc exclusus apertis,

      Sic fugis ipsa. mihi, si mihi credis, ama."