Andrea Navagero lusus, 41

41.

Vos mihi nunc magnos partus, ortusque beatos

Felicis pueri, quo pinguia culta vetusti

Naonis exultant, quo Carnia tota superbit,

Dicite pierides. Vos illum e matre cadentem

5

Excepstisque sinu, et vestris fovistis in ulnis,

Et tenerem molli cinxistis baccare frontem.

Nec vero vos tantum has accessistis ad oras,

Nec solae venistis ad haec vos munera musae:

Affuit ipsa etiam pariter, spargensque salubres

10

Pyxidos arcanae succos, partusque dolores

Leniit: et matrem fetu Lucina levavit.

Affuit Idalio veniens e colle Dione,

Nectare odorato crines perfusa fluentes.

Assuetaeque leves Charites ductare choreas.

15

Hae simul ambrosia puerum lavere liquenti,

Et parvas tenui cunas stravere ligustro.

Venit et undifluis properans Naucelus ab antris,

Quem prope caeruleo e fluctu formosa Metune

Ibat: eos circum violasque rosasque rubentes

20

Vimineis nymphae calathis, et serta ferebant

Purpureo e' narcisso, eque auricomo chrysantho.

Quae postquam totas passim sparsere per aedes,

Iucundoque domus late fragravit odore,

Protinus ecce Iovis magni de limine parcae,

25

Antiquae parcae, niveo queis corpora amictu,

Canaque chaonia velantur tempora quercu.

Hae postquam et matrem complexae, et fronte serena

Oscula iunxerunt parvo felicia nato,

Candida versato torquentes vellera fuso,

30

Fatidico tales funderunt pectore voces.

O fausto nimium caelo, divisque benignis,

Nate puer, cresce, et dulces solare parentes,

Et fatis laetare tuis. tuque optima mater,

Tuque, boni genitor pueri, quos omine dextro

35

Castus hymen quondam thalamo sociavit in uno,

Accipite haec laetis animis, neu posse moveri

Credite quae vero concordes ore canemus.

Qualis in aprico se tollit amaracus horto,

Quam studio solers omni formosa puella

40

Ipsa suos alit in lusus, et lenibus undis

Irrigat, illa leves paulatim surgit in auras

Pulchrior, et dulcem late diffundit odorem.

Sic puer augescens primo se tollet in aevo,

Nec se quisquam illi formoso conferet ore.

45

Mox ubi iam validus teneris excesserit annis,

Tunc illum sacras artes, doctaeque docebunt

Aonides, princepsque chori formosus Apollo.

Illi et divini latices Aganippidos undae,

Et virides Haemi saltus, Pindique patebunt.

50

Mars quoque bellipotens simul, et Tritonia virgo

Muneribus bellorum, et saevis instruet armis.

Doctior haud illo quisquam seu cominus ense,

Seu sit opus valida concurrere longius hasta,

Sive inflectere equum, atque arctis compescere habenis,

55

Seu libeat laxare, et aperto currere campo.

O quoties medio ferventem in turbine belli

Conversae fugient acies: at percitus ille

Obvia quaeque metet infesto corpora ferro.

Non secus ac praeceps hiberno flumine torrens,

60

Cum tumidus late, ac pluviis hiemalibus auctus

Proruit adversas insano vortice silvas,

Obstantesque trahit ripas, camposque per omnes

Cum sonitu ruit, et rapido rotat omnia fluctu.

Fortunate puer, numquam non victor in hostem

65

Bella geres, magnique aequabis facta parentis.

Ille olim magnos Gallorum stravit acervos,

Italaque hostili manarunt arva cruore,

Tum, cum caesa virum serpens per corpora Lyris

Aequoreas cursum vix tandem invenit in undas.

70

Ille idem gelida cum gens immanis ab arcto

Ausonios passim se se effudisset in agros,

Audaces animos ingenti strage repressit,

Alpinasque nives Germano sanguine tinxit.

Nunc quoque fallaces abrupto foedere Gallos

75

In latios iterum fines, praedamque ruentes

Proteret: et victos (divinis credite parcis)

Italia expellet: caeloque aequabit honores.

At tu siqua tuo restabunt bella parenti,

Ausoniam infenso nec dum pacarit ab hoste,

80

Ipse tua fidens animi virtute subibis

Haec primum: mox externas egressus in oras

Implebis totum factis audacibus orbem.

Te duce et Ausoniae rursum rediviva resurget

Gloria: et antiquum late victricibus armis

85

Reddetur Latio imperium. tua signa timebunt

Vna omnes passim populi, quaque incidit alto

Aaequore, et oceano ferventes abluit axes,

Quaque coloratis effert se Phoebus ab Indis.

Tum demum placida contentus pace quiesces,

90

Saevaque mitescet posito discordia ferro.

Aurea tum veniet saeclis melioribus aetas,

Felicesque anni, et Saturnia regna redibunt.

Tum pax alma colet terras, Astreaque virgo,

Immersumque gemet stygio scelus omne baratro.

95

Felices, qui tam laeto nascentur in aevo.

Tu vero ante alias superis gratissima tellus,

Quam tanto divum genitor dignatur alumno,

Tu nitidas passim fruges, arbustaque laeta,

Sponte tua, nulloque hominum cogente labore

100

Produces: humiles sudabunt mella genistae,

Incultique ferent candentia lilia vepres.

Finierant parcae. tum Iuppiter aethere ab alto

Intonuit laevum: et caeli de parte serena

Perspicuus multo fulgor cum lumine fulsit.