Girolamo Angeriano erotopaegnion, 132

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


132. de Cupidine et seipso

Cum vidisset Amor mea corpora nuda nec ulla

      Vulnera, "num noster non ferit arcus?" ait.

"Num ventosa mihi sunt tela, nec illa cruorem

      Educunt? nulla hic plaga cruoris adest."

5

"Desine mirari," dixi. "tua tela sat urunt,

      Sat feriunt; alter me tamen urget Amor.

Illa, illa aetherea quae fronte superbit, Amoris

      Regnum habet, et sola vulnera luce facit."