Girolamo Angeriano erotopaegnion, 131

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


131. ad somnum

Non potui tunc, Somne, mori? da, Somne, quietem

      Talem iterum. brevis, o quam brevis illa fuit!

Hoc saltem liceat, si gaudia vera negantur.

      Est aliquid, similis dum subit ossa sopor.

5

Illae, illae tenebrae tribuerunt undique lucem:

      Lux tribuit tenebras; lux tenebrosa, vale.

O quales, quales mammas, o qualia crura,

      Quale femur tetigi! nil ego voce loquor.

O pudet, et quae sunt dulcissima iure silentur.

10

      Cur sileam? totus fervet amore polus.

Lassi ambo postquam requievimus, oscula labris

      Mille illis data sunt, reddita mille meis.

Somne, veni, sed qualis eras, cum talia vidi.

      En, satur et potus lumina claudo. veni.