Girolamo Angeriano erotopaegnion, 130

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


130. de Caelia et pictore dialogus

Dic, cuius facies tam miro picta colore?

      Haec facies miro picta colore tua.

Dic, quare expressa est ita clauso lumine? parce;

      Non potui: totum flamma fuisset opus.