Girolamo Angeriano erotopaegnion, 129

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


129. de Caelia et Cupidine

Cum saeviret hiems, et Caelia posceret ignem,

      "Maximus est ignis femina," dicit Amor.

Illa refert, "nullum, nullum dat flamma calorem,

      Sunt magis haec Scythica frigida membra nive.

5

Tange manum. quam friget!" Amor: "te tangere nolo,

      Ne sis causa meae mortis, et igne cremar."