Girolamo Angeriano erotopaegnion, 127

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


127. de suo amore aeterno

Tempore tecta ruunt praetoria, tempore vires,

      Tempore quaesitae debilitantur opes.

Tempore vernales flores, argentea et arent

      Lilia, praefulgens tempore forma fluit.

5

Tempore montani lapides, et tempore virtus

      Occidit, et regum tempore defit honos.

Tempore mutantur cineres in saxa, peritque

      Tempore fama, perit gloria, nomen abit.

Vertitur in senium tellus, et tempore montes

10

      Deficiunt, aequor tempore perdit aquas.

Tempore fit caelum variabile, tempore Phoebus

      Luce caret, scriptum tempore marmor obit.

Tempore durities, decedit tempore livor,

      At meus heu! nullo tempore cessat amor.