Girolamo Angeriano erotopaegnion, 126

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


126. de Caelia et Cupidine

Caelia sub querna captabat fronde quietem,

      Quam simul ut vidit currit amator Amor;

Dulciaque e labris dum carpit suavia, somnus

      Evolat, illa gemit, lumina pandit, ait,

5

"Quis me pressat?" Amor, dulcedine captus, abire

      Dum nescit, capitur, fit nova praeda, dolet.

Donec det pretium, ceu pignus linquitur ala.

      Nunc illa auratos ventilat ala comas,

Et quoties mitis renovatur ab aere ventus,

10

      Ipse miser toties igne calente cremor.