Girolamo Angeriano erotopaegnion, 125

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


125. de Caelia et flore

Dum pulchrum hamatis florem mea Caelia spinis

      Eligit, atque nova contegit arte comas,

Flos ait, "abruptus si sum semel arbore, grati

      Cum venient veris tempora, rursus ero;

5

At tua lanificae mutilant si licia Parcae,

      Non redit ex atro pulvere frontis honor."

Illa refert, "grati non florem veris eundem,

      Sed similem, video, tempora ferre solent.

Sic ego cum fuero tenues dilapsa per auras,

10

      Aequalem, non me, forte videbit humus."

Flos inquit, "nunquam si reddunt Fata iuventam,

      Cur temnis quae dat munera dulcis amor?

Sic numerasse dies, si funus sentiet atrum,

      Maerebit. tradent saecula nulla parem."