Girolamo Angeriano erotopaegnion, 123

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


123. de sua metamorphosi

Conspicua in specula dum staret Caelia, dixi

      Luminibus dixi talia verba meis:

Dum licet, et vobis haec lucent signa, videte.

      O quantum est unam posse videre deam!

5

Mirentur gemmas alii, mirentur et aurum;

      Cum gemmis, cum auro quid mihi? laetor, amo.

Nunc habeo Croesi gazas, et Lydia quicquid

      Fundit humus, quantas Crassus habebat opes.

Ferte illuc animos, ferte illuc corda; sub illa,

10

      Non mecum, cupio vivere: numen habet.

Haec dum iussa oculi expediunt, immobilis illic

      Factus ego, in lapidem vertor et addor humo.

Hinc data fama mihi; nam turbae dicor eunti:

      Hic lapis, hic quondam mollis amator erat.