Girolamo Angeriano erotopaegnion, 121

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


121. de Caelia et Cupidine

Dum legit ungue rosas et candida lilia dulcis

      Caelia, de lectis floribus exit Amor.

Vidit ut hoc, subito excussa est terrore parumper;

      Mox, confisa suis viribus, haec loquitur:

5

"Nondum nude, manes? nondum me linquis inermem?

      Num nequeo fronti carpere serta meo?"

"Quid cruciaris?" ait deus ille. "sopore quietus

      Qui stabam accusor? quis vetat ista tibi?

Sive rosas mavis, seu mavis lilia, sume,

10

      Sume impune, tuus talia fundit ager."

His dictis, serto nectit florente capillos,

      Et, spernens nudi numen Amoris, abit.

Invidet ipse puer, potis et nec ferre, "triumphus

      Non erit unius," dixit; "adibo." volat.

15

Illius agglomerat se serto et crinibus, atque

      Ambo summa homines impietate necant.