Girolamo Angeriano erotopaegnion, 118

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


118. de sua poena immutabili

Dic, ubi Thebarum portae, Babylonis et alta

      Moenia? Romanae, dic, ubi sceptra togae?

Herba tegit Troiam, Graias tegit herba Mycenas

      Nec credis montes hic, ubi campus, erant.

5

Quod secat Europam et Libyam mare vomer arabat,

      Nexaque cum Brutiis Trinacris ora fuit.

Ecce, hominum steterant ubi quondam tecta, ferarum

      Nunc lustra urticis obsita cerne! iacent.

Quot maria atque lacus tellus absorpsit? et ipsa

10

      Quot titulos tellus, quot laceravit opes?

Atteritur digitis aurum dum fertur, et undae

      Saxa cavant, mutant flumina curva vias.

Inscribunt Pario reges sua nomina saxo;

      Nomina cum saxis sunt peritura suis.

15

Omnia sub magno tandem vertuntur Olympo.

      At mea in aeterno poena dolore manet.