Girolamo Angeriano erotopaegnion, 117

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


117. de Caelia cupiente auram

Aestiva recubans sub quercu, Caelia dixit,

      "Nunc vellem afflatus, mobilis aura, tuos."

Confestim a nostro pelluntur pectore flabra,

      Aura fit ex illis, motat et aura comas.

5

Caelia laetatur vento, sed dicit, "ut ignis

      Fervet, et urentes cerno venire rogos!"

"Ne mirere," ait aura, "tuus me mittit amator,

      Et magnus fluit hic corde calente calor.

Sed miror quare nunc poscis frigora, totas

10

      Sueta tenere hiemes, sueta tenere nives."