Girolamo Angeriano erotopaegnion, 115

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


115. de seipso et Cupidine dialogus

Cur veheris curru nec pennis, alme Cupido?

      Sum fessus; pennas non habet ala suas.

Non meus hic currus, sed matris. Cerno columbas

      Purpureas. tales dat mihi mater aves.

5

Advehor his avibus. sed postquam lassa columba?

      Advehor a gemino passere laetus Amor.

Qua veheris volucri cum lassus passer anhelat,

      Nec potis est pennis se mage ferre suis?

Caelia tunc passer, tunc Caelia pulchra columba,

10

      Caelia tunc albus cycnus et albus Amor.