Girolamo Angeriano erotopaegnion, 114

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


114. ad Caeliam

Qui spuma exortam Cyprin, qui Cypride Amorem

      Dixit, non vidit quam tua forma nitet.

Obvia tu quoties fis nobis, una nitenti

      Aspectu exoritur Cypris et unus Amor.