Girolamo Angeriano erotopaegnion, 113

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


113. de absentia amicae

Hic, ubi sum, mites aurae, felicis et horti

      Sunt hederae, et lauri, Phoebe decore, tuae.

Hic lassus recubat Boreas, hic otia litus

      Incitat, et somnos, dum silet unda, facit.

5

Commoda Parthenopes hic balnea, veris et ampla

      Rura, ubi perpetuo flore nitescit humus.

Sed, quoniam dulcis procul exstat Caelia, mitis

      Aura fugit, sentes et meus hortus habet,

Frigidus insurgit Boreas, et litora fluctu

10

      Curva sonant, vigili cedit ab ore sopor.

Nil hic Parthenopes, sed inhospita saxa Lycaei

      Aspicio. hic illa, hic sit modo, divus ero.