Girolamo Angeriano erotopaegnion, 112

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


112. de Caelia et Cupidine

Caelia conspicuos ornarat flore capillos.

      Captus Amor pulchri floris amore refert,

"Da mihi, diva, tuum florem." "do," Caelia, "florem,"

      Inquit, "Acidalias si dabis ipse faces."

5

Accipiens florem, puer hic sua tradidit arma.

      Sic Amor it laetus flore, puella face.