Girolamo Angeriano erotopaegnion, 110

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


110. ad citharam

Te pulso digitis, et curvo pectine pulso;

      Me pulsat saevo verbere saevus Amor.

Tu cincta es nervis; mea sunt religata catenis

      Pectora. dulce sonas carmen; at ipse queror.

5

In medio stant bina tibi, stant vulnera; pectus

      Mille meum quassant vulnera, mille faces.

E buxo contexta nites; ego pallidus umor

      Tabeo, et in vilem respice! vertor humum.

Cum pulsaris habes animam, nam membra resultant

10

      Spiritibus; tecum mortuus ista loquor.