Girolamo Angeriano erotopaegnion, 107

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


107. de Caelia et aura

Lactea fulgentes dominae per colla capilli

      Pendebant, quos dum prospicit aura, refert,

"Quam pulchram aspicio frontem! par illa dearum

      Frontibus. accedam? quis vetat? ecce, patet."

5

Haec simul ut dixit, veloces excutit alas,

      Coepit et in nivea fronte movere comas.

Illa tamen motos crines astringit in orbem,

      Increpat et Zephyri saevaque flabra Noti.

Aura sed institit, quae, dum turbare capillos

10

      Non potis est, labris haeret, et ora subit.

"Hic, hic laetor," ait, "nam dulcia basia carpo,

      Basia spiritibus basia digna meis."

Dum sic laetatur, dum sic sua gaudia iactat,

      Occidit in casto facta beata sinu.

15

Hanc Venus in medio locat aere, condit et urnam,

      In qua sub tali carmine nota cubat:

"Aura in amore fui felix, nunc sum nihil aura,

      Sic fiet quae stat Caelia saeva nihil."