Girolamo Angeriano erotopaegnion, 106

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


106. de tabella combusta

Assumptam lychno simul ac videt esse tabellam,

      In qua picta meae lumina erant dominae,

Incusat lychnum pictor. cui sic ego, "demens,

      Falleris; ipsa suo lumine adusta fuit."