Girolamo Angeriano erotopaegnion, 105

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


105. de seipso et Cupidine dialogus

Cur sic expalles? ubi nunc color igneus, artus

      Qui tibi, si memini, condecorabat, Amor?

Dic, ubi labentes humana in corda favillae?

      Vnde fugis? tua cur membra pavore tremunt?

5

Dic, ubi sunt alae atque arcus? ubi tela, pharetrae?

      Non ille es, genuit quem Venus orta salo?

Ipse fui quondam deus, et caelestis et ingens,

      Quem peperit gratis fluctibus orta parens.

Nunc paveo et fugio, nam me superavit amantem

10

      Quae nata est damnis unica forma meis.

Dic, non solus habes, non solus numen amantum?

      Numina quid prosunt? saucius, ecce, vagor.

Quis te prae grandes iaculatur fortius ictus?

      Vna dea est, homines quae ferit atque deos,

15

Et non est illi sicut mihi debilis arcus,

      Qui non transmissa cuspide vulnus agit.

Dic, quibus haec armis te tantum exterruit hostem?

      Arma quibus vicit me modo nullus habet.

Illa oculis, oculis armata potentibus audet:

20

      Intuitu ex umeris excidit ala meis.

Arcum colloquio fregit, risuque pharetram,

      Pallorem membris facta proterva tulit.

Exibat leni qui dulcis anhelitus ore

      Surripuit mentem, surripuitque facem.

25

Defeci infelix. mihi damna nigrumque colorem

      Iniciens rapuit cuncta decora vides.

Ergo vacas, et nostra silent incommoda, statque

      Tutus amans? per me qualibet ire potest,

Sed manet in terris quae me confixit et ussit.

30

      Dic, quae? nota tibi Caelia? nota: necat!