Girolamo Angeriano erotopaegnion, 103

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


103. irascitur amicae

Ecce! tumet forma praestanti Caelia, statque

      Insigni crine et fronte nitente ferox.

Praeteriens humili si dico voce salutem,

      Non audit vocem, nec mea damna videt.

5

Rideor, infelix. anni, properate, diesque,

      Acceleraque tuos, curva senecta, pedes.

Finde genas sulcis, et canos effice, tantus,

      Tantus ut ex illo corpore fastus eat.