Girolamo Angeriano erotopaegnion, 102

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


102. mittit corollam ad amicam

Floribus intextam diversis mitto corollam,

      Quam feci manibus nunc tibi, vita, meis,

Vt cingat flavos crines, et tempora circum

      Fulgescat. tepidi munera veris habes.

5

Sunt hic (ecce! vides) ridentia lilia, pulchri

      Narcissi, atque tuae pulchrae, hyacinthe, comae

Necnon Idalio maculati sanguine flores,

      Atque alii, tellus quos modo feta tulit.

Si quaeris, "donum quid vult sibi tale?" corolla

10

      Vt viret haec parvo tempore, forma viret.