Girolamo Angeriano erotopaegnion, 101

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


101. de Caeliae venatione

Dum custodit agros canis, et loca pervia cingunt

      Fila plagae, et flatu cornua plena sonant,

Dum ferit aerias clamor venaticus auras,

      Exsilit exserto dente protervus aper.

5

Nunc hac, nunc illac ceu fulmen perfurit, atque

      Contra illum quisquam comminus ire pavet.

"Formidatis?" ait Mavortia Caelia. vestes

      Complicat, effusas aptat in aure comas,

Flectit equum in gyros, stringit venabula dextra.

10

      Ille ferox dominae concidit ante pedes.

Obstupuere omnes. tunc quidam, "non ego miror

      Nec stupeo, ferro si fera caesa fuit.

Ecce! potest oculis pulchris et pectore pulchro

      Armatos homines et laniare deos!"