Girolamo Angeriano erotopaegnion, 100

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


100. ad Caeliam

Nunc vivo et vivis; vivi iungamur amantes,

      Et laeti in media simus uterque rosa.

Gaudentes vivunt; blandos excludet amores

      Et dulces lusus taetra senecta, obitus.