Girolamo Angeriano erotopaegnion, 99

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


99. de suis studiis

Quid sit libertas novi: mea grata voluptas,

      Dum vigilet studiis parva lucerna meis.

Hoc iuvat, an visam reges regumque triumphos,

      Et stabo ante tuum, dives inepte, torum?

5

Quis te ferre potest nisi demens? ferre tumentes

      Qui norunt fastus, limina magna terant.

Hic mihi grata quies, et, quamvis saeviat Auster,

      Enitet exiguo iam meus igne focus.

Pulso chelyn digitis, et dulcia carmina canto,

10

      Carmina quae possunt saepe movere deos.

An mea languentum conturbant gaudia morbi,

      Iurave clamosi litigiosa fori?

Hoc melius quam ferre tuas, plebecula, sordes,

      Irarum et pleno corde redire domum.

15

Ite, alii, in bellorum acies, in proelia, in hostes.

      Tuta magis sunt haec castra: cruore vacant.

Hinc procul ambitio, procul hinc vesana cupido,

      Rugaque turbatae frontis et ira procul.

Conscia mens recti fida est custodia, dumque

20

      Nil obsim, mea quo membra pavore trement?

Tota ruat caeli moles, non terreor. ipsa,

      Ipsa ruant in me fulmina, laetus ero.