Girolamo Angeriano erotopaegnion, 98

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


98. ad Gasparem Angerianum

Desine sollicitis vitam producere curis,

      O pater, et quae sunt tempora nosce: fluunt.

Iam, rude donatus, requiesce, atque otia quaere.

      Clarus es, et docta Pallade factus eques.

5

Vndique laudaris. novit Campania fasces

      Tota tuos, dives Daunia et Aprutium,

Et norunt Calabri dulcisque Neapolis, omnes

      Lucani. reliquum nunc tibi tempus habe.

Quo fluis? optando cruciaris, et omnia venti

10

      Conculcant. satis est vivere. vive hilaris.

Dum maiora petes, aderunt nec vota, dolebis,

      Aegraque crudelis viscera spina premet.

Cernis ut acris hiems tumeat, freta concitet ater

      Africus? ingrati iurgia linque fori.

15

Est urbs Hirpinis Arianum in collibus. illic

      Roberta ex Guisio sanguine nata parens.

Illic laetus ager, domus illic grata, virensque

      Hortus, et ex omni vinea parte ferax.

Gaudia diffugiunt. illuc secede; tuumque

20

      Dilige sic natum, natus ut ipse patrem.