Girolamo Angeriano erotopaegnion, 97

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


97. de seipso et Caelia

Vt movit crines ventoso Caelia flabro,

      Accessere ipsi frigora, flamma mihi.

Hoc mirum: in glaciem duram convertitur illa,

      Quae nunquam aestivo sole liquere potest;

5

Ipse cinis fio. sed qui me novit amantem

      Apposuit cineri subdita verba meo:

Caelia, frigus amans dum percutit aera pennis,

      Fit glacies; miser hic frigore adustus obit.