Girolamo Angeriano erotopaegnion, 95

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


95. de Caelia et Papilione

Papilio, fulgens dominae dum lumen oberrat,

      Carpit et a teneris oscula grata genis,

Occidit. ante tamen nigrum quam viseret Orcum,

      Dicitur haec surdis verba dedisse notis:

5

"Ecce! hominum quae mille domat, quae mille deorum

      Pectora, me manibus, quae modo fama, necat!"