Girolamo Angeriano erotopaegnion, 94

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


94. de seipso, Morte et Cupidine

Dum mea lingua vocat Mortem, Mors advenit et, "quid

      Vis?" ait. "hoc cupio," dico ego. "caede caput."

Falcem aptat collo, caedit; nec caeditur ulla

      Vena, nec elapso membra cruore cadunt.

5

Miratur Mors; ipse tremo, ceu canna palustris

      Cum quatitur rauco saepius acta Noto.

Vidit ut id, summo dilabitur axe Cupido,

      Et dicit, "non hic ense perire potest.

Si quissem hunc ferro seu tristi abrumpere flamma,

10

      Hoc arcu quoties occubuisset amans!

Ossibus hic tantum dolor est et pallor et ardor,

      Pulchra sed eius habet Caelia pulchra animam."