Girolamo Angeriano erotopaegnion, 93

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


93. de Caelia et Cupidine

Armatur telis puer aliger, accipit arcum,

      Et ruit in dominam cum face. laetor ego.

At domina ut torsit sua lumina, diffugit ille;

      "Non te (parce, precor!), cor peto amantis," ait.