Girolamo Angeriano erotopaegnion, 92

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


92. ad Caeliae imaginem

Tristia solaris praecordia, dasque quietem,

      Cum cerno vultus, picta tabella, tuos.

Contra illa infestat me totum, spernit et odit,

      Et, quam formosa est, tam ferus urit amor.

5

Si tibi lingua foret, proferres verba, sed illa,

      Ora potens miti voce movere, silet;

Et, quamvis sileas, tu dicere verba videris,

      Et mulces fletus, saevius illa tumet.

Annuis, ingredior quoties, reddisque salutem,

10

      Illa, negans, solum dicere novit, "abi!"

Laeta manes, mecumque sedes immobilis, illa,

      Mobilior sicca fronde, superba fugit.

Te crebro ostendis, crebro latet illa; querelas

      Tu vanas audis, surdior illa freto.

15

Estis inaequales cunctis in rebus, et ambo

      Dispariles, sed vos res facit una pares:

Illa ab amore procul, quia vitae munera nescit,

      Emoritur, tenebras tu quoque mortis habes.