Girolamo Angeriano erotopaegnion, 89

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


89. de sua pictura

Pingeret ut tenui in tabula mea corpora pictor,

      Coeperat a membris pingere membra meis;

Sed, quoniam absumpto nisi pallor stabat in ore,

      E populo unus ait, "sit tibi pallor opus."

5

Approbat, et tenuem pallenti chromate formam

      Pingebat. "cur non," dico ego, "pingis aquas?

Cur non et flammas? cur non suspiria? cur non

      Hos gemitus? haec sunt quae mihi damna nocent."

Ille autem, infausto cernens me vivere fato,

10

      Pinxit in ardenti corpus inane rogo.