Girolamo Angeriano erotopaegnion, 88

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


88. de Caelia et Cupidine

Flebat Amor, matremque suam quaerebat. at ipsa

      Vt visa est vultu Caelia pulchra suo,

Ipsam appellat Amor matrem; sed Caelia torvo

      Lumine ait, "non sum mater." Amor rubuit.