Girolamo Angeriano erotopaegnion, 87

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


87. de seipso dialogus

Cur sic exardes? nascenti afflavit amores

      Torva Venus; Veneris flammea regna sequor.

Quae tibi, dic, mater? fletus. pater? impius ardor.

      Quae nutrix? gemitus. quae domus? urna silens.

5

Quo lacte es pastus? spe cassa et cortice et Euro.

      Quis docuit linguam promere verba? furor.

Qua veste obtegeris corpus? patientia corpus

      Obtegit. hic quaeris quid modo? quaero necem.

Quid garris? taetricae pallentia funera mortis.

10

      Vt vivis? miseri ut vivere in orbe solent.

Num sic semper eris? semper. quae causa doloris,

      Dic, tanti? solus causa malignus Amor.